ARRAE Regiae

ARRAE Regiae
ARRAE Regiae
apud Iul. Capitolin. in Maximino Iun. c. 1. Desponsata illi erat Iunia Fadilla ---- quam postea accepit Toxotius ---- cuius etiam Poemata exstant. Manserunt autem apud eam arrae regiae, quae tales erant, ut Iunius Cordus loquitur --- monolinum de albis novem, reticulum de prasinis undecim, dextrocherium cum costula de byacinthis quatuor, praeter vestes aur atas et opes regias, coeteraque insignia sponsaliorum. Fuêre Sponsalitiae arrae, de quibus titulus est in Codice Iustinianeo; de quibus etiam in Novellis multa, neque est ullius rei, quam huiusmodi arrhabonum, crebrior, apud Graecos Latinosque mentio. Sponsalia dixerat Theodosius, ex cuius Codice legem illam sumpsit Iustinianus. Fere autem dabatur eorum aliquid, quae ad mundum, aut potius ad ornatum femineum pertinent, quam ob causam Hesychius κάθορμα, ἔνορμα, et περιθέματα, quae sunt diversa monilium nomina, appellat ἀῤραβωνιακὰ, quae arrarum locô, praesertim sponsalitiarum, dari solerent. Idem alibi, μνῆςτρον, ὁ τοῦ γάμου ἀῤραβών. Inde subarrare, verbum in Canonibus frequens, quô intelligi genus quoddam coemptionis seu donationis matrimonii causâ inductum, aslerentem Virum doctum, carpit Salmas. docens, subarrare nihil aliud esse, quam Arras sponsalitias dare: quas arras quia Sponsus Sponsae dabat, Sponsus subarrare Sponsam dicebatur. Iulianus Pontifex in sec. Decreti parte, Si quis desponsaverit uxorem vel subarraverit. Innocentius III. c. 14. de desponsat. impub. quidam filiam suam circiter XII. annos habentem cuidam nobili desponsavit, qui subarravit eandem, consensu mutuô accedente. Recentiores Graeci ἀῤραβωνίζεςθαι id dixerunt; et quia arrae eiusmodi in monilibus, ut dictum, plerumque consistebant; ὁρμάζειν et ὁρμάζεςθαι, quae vox in Iure Orientali pro desponsare ponitur, εἴ τις ὁρμάσῃ γυναῖκα, si quis subarraverit mulierem, etc. Salmas. ad Capitolin. loc. cit. Vide infra Sponsalitae Arrae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”